

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 10: Versus 13
Vae tibi, Corozaim.Corozaim, Bethsaida, Capharnaum, et Tyberias civitates sunt Galileae, in littore laci Genesareth. Has plangit Dominus, quia post tanta miracula et virtutes non poenituerunt: et sunt pejores gentilibus, naturale solummodo jus dissipantibus, quia post descriptae legis contemptum, Filium quoque Dei conculcare, gratiamque ingrati spernere non timuerunt.Et cinere sedentes.Impleta videmus verba Salvatoris, quia cum illae civitates praedictae, Domino praesente credere noluerunt, Tyrus et Sidon olim fuerunt amicae David et Salomoni, et postea evangelizantibus Christi discipulis, devote fidem susceperunt. Quare autem sit praedicatum non credituris, et non praedicatum credituris, novit ille qui omnia novit.